201. Inter Matillidem que fuit uxor Willi de Haremere pet' per Oliverum fil' Alani pos' loco suo et Osbertum de Haremere ten':—De tercia parte medietatis unius carucate terre et de tercia parte viginti solid' redditus in Salherst et Echingeham quas Matill. clamavit esse racionabilem dotem suam que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Willi. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:— Osbertus recognovit &c.:—Pro hoc fine Matill. concessit Osberto totam predictam terram et redditum cum pertinentiis exceptis quatuor acris prati in Haremere propinquioribus prato Simonis de Echingeham exceptis duabus acris versus orientem, tenenda Osberto et hbs. suis de Matill. tota vita Matill., reddendo duas marcas ad quatuor terminos scil' ad festum Sci. Michis. dim' marcam et ad Natalem dim' marcam et ad Pascha dim' marcam et ad festum Sci. Johis. Bapte. dim' marcam. [10° Henry III. Westm' A die Pasch in xv dies. (File 7. No. 19.)]